Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 4: Versus 5

Porro vastitas.Grossitudo quam Josephus quatuor digitorum esse dixit, demonstrans quae fuit magnitudo palmi. Idem autem haec significant. Quisquis enim fide, spe, et charitate secundum quatuor Evangeliorum doctrinam opera facit justitiae, percipit et mercedem aeternae vitae.Tria millia metretas.Millenarius perfectionem significat, quia denarius quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, qui est quasi quadrata figura, sed plana: sed ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per de cem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et insuperabilis, et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim quadratum vertis, stabit. Sic electorum animus nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Capit mare tria millia metretas; cum baptismi sacramentum in fide Trinitatis datum, in se ablutis confert omnium remissionem peccatorum
(* Traductions européennes)